monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 'Goliath' in 'De Universo, 3, 1'
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 3, II. De prophetis.

CAPUT PRIMUM. De aliis quibusdam viris sive feminis, quorum nomina in Veteri Testamento scripta leguntur. SHOW APPARATUS

1 Pharao nomen est non hominis, sed honoris, sicut apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in Latinum Pharao, denegans eum, utique Deum, sive dissipans, seu discooperiens, scilicet populum Dei, cuius fuit afflictor. Hic ergo figuram diaboli habuit, qui in huius saeculi captivitate populum Dei perdere et terrenis vitiorum operibus praegravare tentavit.
2 Cuius eunuchus Putiphar, qui interpretatur os inclinans ad discendum, emit Ioseph, vendentibus fratribus suis. Sic et castus in disciplinis evangelicus populus pretio fidei emit Christum, vendentibus eum Iudaeis proximis sanguinis sui. Qui merito os inclinans ad discendum dicitur, quia subdit se doctoribus ad discendam sapientiam divinam.
3 Pharao ergo somnium vidit, quod interpretatus est Ioseph, quia mysterium incarnationis Dominicae, quod ignorabat diabolus, Christus gentibus manifestavit. Nam septem anni ubertatis, qui in septem spicis plenis, seu in septem vaccis pinguibus ostendebantur, septem charismatum spiritalium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat, significabant.
4 At contra septem steriles et tenues famem veritatis et iustitiae novissimis temporibus figurabant. Ioseph autem, qui typum induerat Christi, currum meruit et praeconiavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti: et Dominus noster postquam est distractus a Iuda, ut Ioseph a fratribus, et de infernorum carcere resurrexit, ascendit currum regni coelestis: de quo scriptum est: Currus Dei decem millia; et accepit potestatem a Patre praedicandi et iudicandi, sicut apostolus Paulus ait: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Accepit quoque et annulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium animae salutis signo signantur frontibus et cordibus.
5 Per signum crucis figura aeterni regis exprimitur. Induiturque stola byssina, id est, sancta carne bysso candidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Praeco ante eum praecedit, id est, aut Ioannes Baptista, qui iter eius praecedens praeconiabat dicens: Parate viam Domino. Habebit et alium praeconem, tubam angeli, quia ipse veniet in tuba angeli. Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum Pharao.
6 Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. Vertitque nomen illius, et vocavit eum lingua Aegyptiaca salvatorem mundi. Quid manifestius de Christo, quando sub figura Ioseph Salvator ostenditur, non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi?
7 Filia Pharaonis, quae expositum Moysen ad ripam fluminis collegit, Ecclesia gentium est, quae Christum ad flumen salutaris lavacri reperit.
8 Iamnes interpretatur marinus, sive ubi est signum. Coram enim signis Moysi cessit, et defecit signum eius. Unde et dixerunt magi: Hic digitus Dei est.
9 Mambres interpretatur mare pelliceum, sive mare in capite.
10 Moyses interpretatur sumptus ex aqua. Invenit eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis. Quem colligens adoptavit sibi, vocavitque nomen eius Moyses, eo quod de aqua sumpsit eum. Hic typum Christi gestavit; qui populum Dei a iugo diabolicae servitutis eripuit, et ipsum diabolum in aeterna poena damnavit.
11 Qui decem plagis percussit Aegyptum, et decem praeceptis erudivit populum Dei in deserto; quia Christus in mandatis Evangelii, quibus in deserto istius mundi nutrit credentes, arguit ac damnat incredulos. Hic virga percutiens petram fontem viventis aquam produxit: sic et Christus per passionem crucis mortem degustans, sanguinem et aquam de latere suo produxit, quibus duobus sacramentis sancta induitur Ecclesia.
12 Moyses populum per desertum duxit, sed tamen ultra Iordanem in terram repromissionis non introduxit: quia Vetus Testamentum licet futuram in coelis patriam in scriptis suis promiserit, tamen non, nisi per Iesu Christi ducatum, aditum regni coelestis ullus adeptus est. Hic quoque per fluenta baptismatis populum suum in terram Ecclesiae introducens, vitae aeternae electis suis dedit promissionem, et terrigenas fecit esse coelicolas. Accepit ergo Moyses unam de septem filiabus Raguel, qui interpretatur pastio Dei, sive amicus eius Deus, nomine Sephoram, quae interpretatur pulchritudo, sive placens.
13 Quae genuit et filium, quem vocavit Gersan, quod interpretatur advena. Peperit et alterum, qui vocatus est Eliezer, et interpretatur Deus meus adiutor, cum Redemptor de gentili populo Ecclesiam septiformem spiritali coniugio sibi copulavit, quae licet munere sancti Spiritus septiformis sit, tamen una est in fide catholica: de qua in Cantico canticorum dicit: Una est columba mea electa genitrici suae. Haec unum genuit filium, qui vocatur advena, et alterum qui vocatur Dei adiutorium.
14 Quae nomina bene conveniunt populo Christiano ex circumcisione et praeputio convocato. Advenae enim sunt, quia in incolatu istius mundi a coelesti patria modo peregrinantur; sed tamen Dei adiutorio nunquam carebunt.
15 Aaron mons fortitudinis interpretatur; propter quod thuribulum accipiens in medio superstitum et interemptorum obviam stetit; et ruinam mortis, quasi quidam mons fortis, exclusit. Hic sacerdotio suo Christi exprimit sacerdotium, quia sicut ille eruore victimarum populum expiabat, ita et Christus sacrificio sanguinis sui peccata diluit mundi. Nam virga Aaron abscissa refloruit ac fructus prosulit: sic et arbor crucis Christi aeternae viriditatis et fructum vitae perpetuae per passionem Christi universo protulit mundo, demonstravitque Christi sacerdotium perpetuo esse mansurum, et credentibus in eum esse proficuum.
16 Maria soror Aaron Synagogae speciem praetulit.
17 Uxor Moysi Aethiopissa figuravit Ecclesiam ex gentilibus Christo coniunctam, cuius ob causam zelo Synagoga obtrectans adversus Christum illico contagione leprae perfunditur.
18 Eleazar interpretatur Deus meus adiutor, sive Dei adiutorium. Hic typum tenet sanctorum doctorum, qui verbo et exemplo sanctam adiuvant Ecclesiam; quorum unus ait: Dei sumus adiutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.
19 Amalec, qui interpretatur populus lambens, sive lingens cum exercitu suo. Qui humanam semper desiderat perditionem, et per doli machinationem populum Dei decipere gestit, diabolum significat. Hic obvius Dei populo resistens, ad signum crucis evincitur.
20 Seon quoque rex Amorrhaeorum, qui in Latinum tentatio vertitur oculorum, eumdem diabolum significat, qui mendacio fallendi se velut angelum transfiguravit.
21 Og rex Basan, qui interpretatur conclusio. Hic intercludere molitur difficultate vitiorum viam fidei nostrae, ne pateat nobis transitus ad regnum promissum vitae aeternae.
22 Septuaginta viri seniores, super quos cecidit spiritus Dei, septuaginta generationum linguas in hoc mundo diffusas ostendit, ex quibus multi credentes gratiam Spiritus sancti acceperunt.
23 Dathan et Abiron, et caeteri qui se a Moyse et Aaron segregantes, sacrificium usurpare conati sunt, haereticorum pravitatem designant, perniciemque eorum qui se a sacerdotibus Christi et societate Ecclesiae dividunt, et sacrificia profana accipiunt.
24 Balaam qui interpretatur vanus populus, et cadens apertos habuit oculos, typum eorum tenuit, qui per fidem cognitionem Dei habent, sed obscurati operibus corruunt.
25 Phinees ori parcens intrepretatur. Transfixit cum pugione Zambri cum scorto Madianitide; id est, Domini furorem placavit, ut parceret. Nam iste Phinees, qui Zambri et scortum in adulterio conversantes taliter interemit, figuram tenuit sanctorum doctorum qui Iudaeos et haereticos spiritali mucrone verbi Dei in amplexu falsae doctrinae et concubitu interfecerunt.
26 Zambri interpretatur stella lacescens vel amaricans. Proprie enim nomen ab amaritudine figuratum, quod peccando amaricaverit populum.
27 Ille quoque, qui sabbato ligna collegit, significat eum quem cum peccato iudicii dies invenerit, unde aeterni sabbati requiem non meretur accipere.
28 Duodecim exploratores scribarum ac Pharisaeorum imaginem tenuerunt, qui Israeliticum populum averterunt, ne confiderent gratiam divinae repromissionis adipisci posse per Christum.
29 Duo portitores, qui de terra repromissionis botrum in ligno humeris gestaverunt, duorum populorum significationem expresserunt. Quorum prior Iudaicus gradiens adversus Christum dat terga; posterior Christianus eum, post quem vehit, inspicit et sequitur Christum.
30 Iosue enim, qui interpretatur salvator, ipse in figuram Christi populum a deserto salvavit, et in terram repromissionis induxit. Iste Iesus mittit duos exploratores ad Iericho urbem, qui suscipiuntur a meretrice Raab. Iesus ille dux populi in semetipso Dominum Christum et vocabulo ostendit et facto. Iericho autem civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo testamenta direxit.
31 Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum iudicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit. Raab vero, quae interpretatur latitudo, vel fames, sive impetus, typum tenet Ecclesiae, quae de extraneis atque alienis gentibus congregata est; quae antea vivens in desideriis carnis fornicabatur in idolis.
32 De qualibus ait Dominus ad Iudaeos, quod praecederent in regno coelorum. Haec igitur testamenta Domini sola suscipit, et ea fideliter conservat; inimicis omnino non tradit, ipsa periclitari optans, dummodo illaesa ac salva servaret. Haec casurum mundum, sicut illa civitatem firmiter credidit. Haec pro se ac suorum salute omnium pactum cum testamentis Domini fecit; haec in domo sua coccum, id est, signum sanguinis posuit; extra hanc si quis fuerit inventus, ruinam saeculi atque incendium mundi nulla ratione vitabit.
33 Achan, qui de Iericho anathemate concupivit, significat nequam Christianum, qui post perceptam fidem saeculares mores vel mundi illecebras appetit.
34 Caleb vero, qui interpretatur quasi cor, aut canis, significat doctorem catholicum sapientem corde et fortem ac strenuum in exercitio virtutum. Iste deposcit sibi a Iosue permitti facultatem ut congrediatur cum dialecticis saeculi, cum his qui pro veris falsa confirmant, ut eos confutet et superet, et subvertet omnia quae illis falsis assertionibus construxerunt. Ideo denique videns alacritatem eius Iesus, benedixit, inquit, eum scilicet, quod talia deposcat et audiat.
35 Sed et tu si vis dare operam studiis, et legem prudenter meditari, et effici cordatus in lege Dei, potes istas magnificas et munitas urbes, id est, assertiones subvertere falsitatis, ut et tu merearis benedici ab Iesu, et accipere Hebron. Interpretatur autem Hebron coniunctio, vel coniugium. Per quod fortasse potest illud ostendi, quod spelunca duplex comparata ab Abraham patriarcha in ea est, in qua patrum reliquiae iacent, id est, Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca, Iacob cum Lia.
36 Ipse ergo in memoriis patrum haereditatem capit prudens et sapiens Caleb; ipsi Iesus Enachitarum gentium metropolim tribuit Hebron, et efficitur ei sors usque in hodiernum diem.
37 Othoniel, qui interpretatur tempus eius Deus, vel responsio Dei. Iste significat rectores ecclesiarum ac iudices, quibus per Spiritus sancti gratiam iudicium non solum rerum gestarum datum est, sed et animarum. Nam scriptum est de ipso Othoniel: Et factus est spiritus Domini super eum, et iudicavit Israel, et exiit ad bellum, et tradidit Dominus in manus eius Chusar Sathon regem. Quare hoc? quia spiritus Domini in eo, et confortata est manus eius super Chusar Sathon.
38 Et haec dicit: Quia quievit terra sub eo iudice quadraginta annis. Vides quam larga est divina clementia. Octo annis filii Israel servierunt pro multorum delictis; quadraginta annis pro unius iustitia in pace perdurant.
39 Adonibezec, qui interpretatur dominus fulminis, significat diabolum, de quo Apostolus ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Tota autem eius potentia atque potestas vanitas est. Quem filii Iuda, hoc est, filii confessionis, ac filii Simeon, id est, filii exauditionis debellant, cum fideles quique scuto fidei atque armis virtutum contra eum dimicant; comprehendentesque eum, caedunt summitates manuum ac pedum eius, cum primordia male operationis atque pravi exempli abscidere viriliter contendunt, quatenus malignae fraudis efficaciam repentinae deceptionis non inveniant, cum vigor illi nocendi spiritali dimicatione aufertur.
40 Eglon ergo rex Moabitarum, qui interpretatur rotatus, vel orbitas, typum tenet diaboli, qui fatigat populum Dei, et propter peccata sua sub servitute constituit. Hunc Aod iudex, qui interpretatur gloriosus, et est ambidexter habens gladium ancipitem, interfecit. Sic doctor catholicus rotantem diabolum in argumentis philosophorum sermone evangelico atque prophetico concludit, et exstinguit omnem pravi dogmatis et crassae intelligentiae sensum, qui se extollit et erigit adversum spiritalem scientiam Christi. Possunt et angeli salutares in Othonielis vel Iacob specie designari, quia, sicut saepe ostendimus, non solum a contrariis virtutibus impugnamur, sed et divinae bonaeque virtutes ad auxilium nostrum mittuntur a Domino.
41 Mittit etiam nobis Dominus virtutem suam coelestem, per quam liberemur a iugo servitutis diabolicae; quae virtus omnia pro nobis agat, dextera et prospera; quae ducit in perditionem, et revocet nos ad illam veram viam, qui dicit: Ego sum via, veritas et vita, Iesum Christum, Dominum nostrum.
42 Samgar, qui interpretatur nomen advenae, sive ibi colonus, et qui sexcentos viros de Philisthiim vomere percussit, et defendit Israel, ipse significat doctores ex gentibus, qui colunt agrum Dominicum, et non semper gladio districti examinis contra adversarios utuntur, sed aliquando agresti et simplici commonitione de animis auditorum vitia et peccata propellunt. Namque senarius numerus, qui multiplicatus pervenit in sexcentos, mundi huius figuram tenet, qui in sex diebus dicitur consummatus.
43 Sexcentos ergo in aratro dicitur percussisse ille cui per crucem Christi crucifixus est mundus.
44 Debora, quae interpretatur apis, significat prophetiae suavitatem, et coelestis doctrinae dulcedinem. Haec habitabat sub palma inter Rama et Bethel. Rama interpretatur excelsa, Bethel domus Dei. Sub palma sedem habet prophetia, quia iustus ut palma florebit, inter excelsa videlicet et domum Dei; quia nihil vile habet prophetia, nec docet nos quae sunt super terram quaerere, sed quae in coelis sunt et in excelsis.
45 Haec ergo primo vocavit ad se Baruth, qui interpretatur coruscatio. Coruscatio vero quae habet quidem lucem, sed non permanentem; ad modicum enim temporis resplendet, et desinit. Unde Barach mihi videtur formam gerere prioris populi, qui primo omnium per prophetiam vocatus est, et legis splendore coruscavit, sed non permansit.
46 Cum ergo dixisset Debora et Barach, id est, prophetia, ad priorem populum: Tibi praecepit Dominus Deus Israel: et tu ascende in montem Thabor, et accipe decem millia viros, et reliqua quae scripta sunt; quid respondit Barach ex persona populi ad prophetiam, audiamus. Non, inquit, ascendam, nisi et tu ascenderis mecum, quia nescio diem in qua misit Dominus angelum suum mecum. De excusatione quidem verum est, sed de repromissione falsum est.
47 Quod enim ascenderint in montem Dei, certum est; quod autem pollicentur se ascensuros esse cum prophetia, falsum est. Non enim secuti sunt prophetiam, ut crederent ei, de quo omnis prophetia praescripta est, Christo. Propterea ergo dicit ad eum Debora: Ibo tecum; verumtamen scito, quia non erit primatus tuus in via hac qua incedis, sed in manu mulieris tradet Dominus Sisaram. Evidenter ostendit quia non erit apud illum populum primatus, nec permanebit apud eum victoriae palma, sed in manus mulieris, cui nomen Iael, tradetur Sisara.
48 Iael quoque interpretatur ascensio, et significat Ecclesiam, qua ascenditur in coelum; cui traditur Sisara, qui interpretatur visio equi, hoc est, diabolus superbus et incentor carnalium vitiorum. Quod autem Iael ligno tempora Sisarae transfodit, Ecclesiae triumphum expressit, quae vexillo crucis diaboli imperium interfecit.
49 Gedeon interpretatur experimentum iniquitatis eorum. Frequentibus enim documentis informatus est, quasi praesagio contra hostes futuram victoriam expediret: ex quo futuro experimento etymologiam nominis sumpsit. Gedeon ergo iste, qui cum trecentis perrexit ad praelium, typum Christi gestavit, qui in signo crucis de mundo victoriam reportavit. Trecentorum enim numerus Tau littera continetur, quae speciem crucis ostendit.
50 Abimelech interpretatur pater meus rex. Videtur ergo Gedeon Christi imaginem habuisse; septuaginta vero filii septuaginta linguae vel nationes; qui credentes per secundam regenerationem filii Dei esse meruerunt. Abimelech vero filius ancillae typum Antichristi portasse intelligitur, qui congregatis perditis nationibus regnum sibi improbe usurpabit, omnesque sanctos vi et persecutione, omnique crudelitate trucidabit.
51 Ionathan vero iunior figura sanctorum fuit. Sicut enim Ionathan per fugam recessit, et reliqui interfecti sunt fratres, sic nemo evadere poterit persecutionem Antichristi, nisi qui per fugam recesserit, et in montem benedictionis ascenderit. Hic est mons, quem sancti circumdabunt, quem et sanctus Moyses in benedictionibus, sicut iam superius dictum est, in Deuteronomio posuit.
52 Thola, qui interpretatur vermiculum, vel coccinum, significat eos qui geminae charitatis ardore accensi bene ducatum populi Christiani gerunt.
53 Iair, qui interpretatur illuminans, hic significat Redemptorem nostrum, qui dux et rex est populi Christiani. Quod bene ipsa demonstrant nomina. Iair enim interpretatur illuminans, et Galaad acervus testimonii. Illuminans bene dicitur Dominus noster, de quo scriptum est in Evangelio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; et ad quem in psalmis Propheta ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Hic ergo ex Galaad est, quia ex Scripturis sacris eius notitia percipitur: quem qui ibi corde credulo quaerit, sine dubio invenit.
54 Iephte qui interpretatur aperiens, vel apertum est. Hic post victoriam filiam immolavit, Redemptoris ostendens figuram, qui a facie fratrum suorum, id est, Iudaeorum abscedens, in gentibus principatum accepit; qui omnia humanae salutis sacramenta tanquam iuratus explevit, et quasi filiam, ita carnem propriam pro salute Israel Domino obtulit.
55 Iurasse Patri unigenitum legimus psalmo dicente: Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob; scilicet ut sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute generis humani expleret.
56 Samson interpretatur sol eorum, vel solis fortitudo. Fuit enim virtute clarus, et liberavit Israel de hostibus: Salvatoris nostri mortem et victoriam figuravit, sive quia de faucibus diaboli gentes quasi favum ab ore praecepti leonis abstraxit, sive quia post mortem plures lucratur, plurimosque moriens quam vivus exstinxit.
57 Dalila, quae interpretatur paupercula, vel situla, et Samson verticem decalvavit, Synagogam significat, quae Christum in loco Calvariae crucifixit.
58 Booz, qui interpretatur in fortitudine, sive in quo robur, Christum verum Ecclesiae sponsum expressit.
59 Ruth interpretatur festinans. Alienigena enim erat ex gentili populo; quae, relicta patria, festinavit transilire in terram Israel, dicens socrui suae: Quocunque perrexeris pergam. Haec alienigena, quae Israelitico viro nupsit, Ecclesiam ad Christum venientem ostendit.
60 Anna gratia eius interpretatur. Quae dum prius esset sterilis natura, postremo Dei gratia fecundata est. Haec quae fuit sterilis, et postmodum fecunda effecta est, Ecclesiae Christi typum tenet, quae prius in gentibus erat sterilis, nunc largiter pollet per universam terram prole innumerosae fecunditatis.
61 Heli interpretatur Deus meus. Hic sacerdos reprobatus abiectionem sacerdotii veteris testamenti praefiguravit; quia licet illud a Deo per Moysen secundum tempus ordinatum fuisset, tamen non permansit, quia aliud melius futurum erat ut in aeternum permaneret: Domini videlicet nostri Iesu Christi, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
62 Ophni, discalciatus, filius enim Heli fuit, electus in ministerium sacerdotii; cuius amissionem suo expressit vocabulo. Apostolus enim ait: Calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Et Propheta: Quam speciosi pedes, qui annuntiant pacem! Iste ergo discalceatus interpretatur, ut eius nomine veteris testamenti sacerdotium a veteri populo significaretur ablatum.
63 Phinees super Ophni os mutum interpretatur; quo significatur sacerdotii veteris et doctrinae silentium. Hi ergo sacerdotes, qui capta ex gentibus arca perempti sunt, signant posteritatem sacerdotii prioris fuisse exstinctam, et legis testamentum esse translatum ad cultum gentium.
64 Samuel interpretatur nomen eius Deus. Hic reprobato Heli in ministerio sacerdotali successit. Novi sacerdotii successionem abiecto veteri sacerdotio praenuntiavit.
65 Isai, qui interpretatur insulae sacrificium, vel incensum, populum significat priorem, qui per mare Rubrum per Moysen translatus, sacrificium secundum legem Deo exhibuit in deserto. De quo secundum carnem natus est David noster, Dominus videlicet Iesus Christus, qui est Rex regum et Dominus dominantium.
66 Saul petitio interpretatur. Notum est enim quod Hebraeorum populus eum sibi regem peteret et accepit, non secundum Deum, sed secundum suam voluntatem. Hic rex Iudaici populi insinuat reprobationem, sive eiusdem populi aemulationem, qui David, id est, Christum iniusto iudicio conatus est perdere.
67 David interpretatur fortis manu, utique quia fortissimus in praeliis fuit, ipse et desiderabilis in stirpe scilicet sua, de qua praedixerat propheta: Veniet desideratus cunctis gentibus. Hic Salvatoris nostri expressit imaginem, sive quod in sectatione Iudaeorum iniustam persecutionem sustinuit, sive quod manu fortis fortem vicit diabolum atque alligavit, eiusque spolia in toto orbe distribuit.
68 Goliath designat diabolum; cuius superbiam Christi prostravit humilitas.
69 Ionathan interpretatur columbae donum. Significat eos, qui per gratiam Spiritus sancti verae fidei donum et devotionem erga David nostrum percipiunt.
70 Urias interpretatur lux mea Dei est. Significat diabolum, qui se per fictionem in angelum lucis transtulit. Cuius coniugio prius erat copulata Ecclesia, quam Christus concupivit lavantem, id est, semetipsam a sordibus saeculi per lavacri undam purificantem.
71 Absalon patris pax interpretatur per antiphrasim, eo quod bellum adversus patrem gessisset, sive quod in ipso bello David pacatum fuisse legitur filio, adeo ut etiam magno cum dolore exstinctum plangeret. Hic typum tenet Iudaeorum vel Iudae proditoris qui seditionem levaverunt contra verum David, invidentes ei, et principatui eius insidias molientes.
72 Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur. Primum vocabulum eius Salomon, id est pacificus, eo quod in regno eius pax fuerit. Secundum nomen est Idida, eo quod fuerit dilectus et amabilis Domino. Tertium Coeleth, quod Graece appellatur ecclesiastes, Latine concionator, quod ad populum loqueretur. Haec ergo Christi praenuntiant figuram, qui aedificavit domum Domino in coelesti Hierusalem, non de lignis et lapidibus, sed de sanctis hominibus.
73 Ad cuius sapientiam audiendam regina venit Aethiopiae, hoc est, Ecclesia de gentibus. Haec ergo ad pacificum nostrum et amabilem Domino, de quo Pater ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ut audiret sapientiam eius, venit de ultimis terrae finibus, et audito eo, visisque ministeriis eius, in laudem ipsius prorupit dicens: Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
74 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel: eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam, etc..
75 Roboam interpretatur latitudo populi, et ipsum per antiphrasin, eo quod decem tribubus ab eo separatis, duae tantum ei relictae sint. Hic ergo Roboam filius Salomonis et Ieroboam servus, sub quibus Israel in duas partes divisus est, designant dissensionem illam in Domini adventu factam, in qua pars credentium ex Iudaeis regnat cum Christo, qui David genere ortus; pars vero secuta est Antichristum, cuius cultui nefandae servitutis errore constricti sunt.
76 Aliter autem Roboam significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti negligunt curam habere subditorum, et delectantur in multitudine sibi obsequentium nec tamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum.
77 Ieroboam interpretatur iudicatio, sive causa populi, vel, ut quidam aiunt, divisio, eo quod in regno eius divisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis David; divisionis enim populi causa iste exstitit. Significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt.
78 Interpretatur autem Ieroboam diiudicans populum. Nam haeretici diiudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt.
79 Abia, qui interpretatur pater Dominus, vel pater fuit, typum tenet scribarum et Pharisaeorum, qui videbantur regere Iudaicum populum, sed paternitatem ac dignitatem nominis sui perdiderunt. Cum traditionibus suis violaverunt legem: sic Abia, capta Bethel, idola Israeli in scandalum reservavit, ut Hebraei asserunt, et ideo percussus a Domino mortuus est.
80 Asa, qui interpretatur tollens, sive sustollens, hic in principio regni sui restauravit cultum divinum, et fecit quod bonum et beneplacitum erat in conspectu Domini, subvertitque altaria idolorum, et confregit simulacra. Unde gratiam Domini promeruit, ita ut pugnans contra Aethiopes victoriam caperet, et eos usque ad internecionem caederet, quia Domino pro eo pugnante et exercitum eius adiuvante contriti sunt; sed postea in deterius relabens, cum auxilium Assyriorum contra Basa regem Israel quaesisset; et Anani prophetam ad se a Domino missum, ut eum inde corriperet, et in vincula misisset, graviter inde Dominum offendit.
81 Unde iuste sibi Deo retribuente incidit in languorem gravissimum, et pedum dolorem vehementissimum: in quo et obiit. Nec et infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum artem confidens delusus est. Is itaque eos figurat typice, qui bono inchoant initio, sed malo finiunt termino; qui post abdicationem idololatriae, et spretam servitutem daemoniorum, percepta gratia baptismatis et chrismatis sacri unctione, statim in primordio suae vitae pietatis arripiunt opera; sed fortiore aetate, ac iuxta praesentis vitae terminum, quando virtutibus operam dare debuerant, ad vitia rebellabuntur, et in pravis delectantur actibus.
82 Iosaphat, qui interpretatur Deus iudicium. Hic ergo rex typum praefert populi credentium de gentibus, qui ad Redemptorem nostrum, relicto parentum errore, convenit; sacro baptismate ablutus, et sancti chrismatis unctione linitus, a Christo Christianum nomen et regiam dignitatem accepit: cui Petrus apostolus in Epistola sua ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Quod nominis ipsius interpretatio bene confirmat.
83 Interpretatur autem iuxta quosdam Iosaphat Domini dos, sive qui est dotatus. Ecclesia gentium ergo pretio sanguinis Christi comparata, et Spiritus sancti pignore dotata, consortium sponsi coelestis et societatem regni promeruit. Cui factae sunt infinitae divitiae, sive in conventu diversarum nationum ad fidem, seu in acquisitione variarum virtutum, et multa gloria spiritalis sapientiae.
84 Achab autem impius, qui in Samaria regnabat, haeresiarchas exprimit, qui perditorum turbam per errorem devia ducunt, et in perpetuum mortis praecipitium mergunt. Quod autem Iosaphat affinitate coniunctus est Achab, descenditque ad eum in Samariam, contra hostes praebens ei auxilium, illos figuraliter demonstrat qui de catholicis ad haereticorum amicitiam se inclinant; qui licet a rectae fidei tramite non recedant, tamen errantium societatem atque communionem perfecte non devitant.
85 Quod nullo modo sine culpa esse poterit, maxime cum Paulus ait apostolus haereticum hominem post unam et secundam correptionem devitandum.
86 Ioram, qui interpretatur quis est excelsus, et de religioso patre Iosaphat genitus ad perfidiam declinavit, et fornicari fecit filios Iuda, imitatus fornicationem domus Achab, eos potest significare qui catholica fide imbuti, ac Christiano baptismate regenerati, Ecclesiae instituebantur sacramentis; sed relinquentes fidei veritatem, errores sequuntur haereticorum, et non solum ipsi a tramite sani dogmatis exorbitant, imo alios secum per errorum devia ducere certant. Unde illos Elias, hoc est, sermo propheticus redarguit, quia omnis divinorum librorum sanctio tales reprehendit, ac merito suae perversitatis gravissimis testationibus increpat.
87 Achazias, qui interpretatur apprehendens Dominum, significat scribas et Pharisaeos doctores legis veteris, qui tenentes Scripturam, legem Domini non tamen servaverunt. Idcirco Iehu quem Dominus per Elisaeum prophetam ad exstirpandam domum Achab et sacerdotes Baal interficiendos misit, percussit Ioram regem Israel, et Achaziam regem Iuda, et Iezabel impiissimam reginam de palatio in Iezrael praecipitare fecit.
88 Iehu enim typice designare potest gentium principatum, quem Dominus ac Redemptor noster destinavit, ut in sacrilega civitate, quae prophetas et ipsum Dominum prophetarum occidit, et apostolos eius persecuta est, iudicia exerceret, et eam ultione iusta perimeret, atque sacerdotium vanum, quod post Christi adventum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, nec non et impiam synagogam quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores ipsius interficeret.
89 Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis seminis David, hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat, quia aliquando regnare videbatur, cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini.
90 Sed Iosabeth strenuitate, quae interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae, servatur Ioas, qui interpretatur memoria Domini, Christus videlicet, in quo memoria est nominis Domini, ne per credulitatem saevientis hostis interimatur in cordibus electorum, magisque nutriatur in domo Ioiadae pontificis, qui dilectus Domini interpretatur.
91 De quo Patris vox ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Cuius domus sancta Ecclesia est, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore iudicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollat qui deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis.
92 Amasias, qui interpretatur populum tollens, significat malos rectores, qui populum Dei noxio errore sive pravis exemplis suis tollunt a vera religione, et inducunt in errorem atque pravam conversationem; qui videlicet, sicut Amasias, simulant in aliquibus bonos se esse, sed tamen non sunt, quia perfectum cor non habent in cultu Dei, sed nutantes atque vacillantes semper instabiles fiunt, et magis diabolo quam Deo servire probantur.
93 Ozias, qui interpretatur fortitudo Domini, dionymus erat; quia qui in Paralipomenon Ozias, idem in libro Regum Azarias nominatur. Ozias interpretatur virtus Domini, et Azarias auxilium Domini. Et recte virtus Domini vel auxilium Domini vocatur, quia quandiu recta egit, divina ope adiutus, plurima commisit feliciter bella, et ubique de hostibus triumphavit.
94 Sed postquam per superbiam illicita tentabat, lepra percussus, et nominis et honoris simul fuscavit dignitatem. Hic rex, qui ob meritum scelerum suorum in fronte contagio leprae perfunditur, regnum indicat Iudaeorum, qui dedecus et maculas perfidiae in fronte gerunt, ubi signum crucis portare noluerunt.
95 Ioathan, qui interpretatur consummatus vel perfectus, secutus est pulchram etymologiam nominis. Fecit enim rectum in conspectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam. Iuxta mysticum sensum, quem melius rex iste Ioathan, cuius vita et opera laudantur, quam Redemptorem nostrum? de quo Psalmista ait: Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis et terribilis est super omnes deos. Cuius persecutionem nomen ipsum Ioathan exprimit. Interpretatur enim consummatus, sive perfectus. Et de Domino Salvatore Paulus ad Hebraeos scribens ait: Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his, quae passus est, obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, quia per ipsum introitus patet fidelibus regni coelestis: Ego sum, inquit, ostium: per me si quis ingredietur, salvabitur. Et recte haec excelsa porta vocatur, quia de hac eadem Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes est Dominus, super coelos gloria eius. Dicuntur et sancti doctores portae, quia per eorum praedicationem vitae discimus introitum; sicut et portae inferi dicuntur haeretici, qui contra Ecclesiam super petram aedificatam, ipsius Domini attestatione praevalere non possunt.
96 Achas interpretatur apprehendens. Denique Achas qui ex iusto patre editus in perfidiam et scelus idololatriae delapsus est, significat haereticos, qui ex catholicis patribus sacramento fidei imbuti sunt, sed ad apostasiam declinantes cultum divinum simulacris errorum suorum praebere non timent; qui fructum uteri sui, hoc est, effectum pravae meditationis in igne zeli daemoniis immolant; quia sicut Achas, spoliata domo Domini et domo regum et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit, ita isti aurum sagacis ingenii et argentum eloquentiae conflant in cultum idolorum, ut intereant.
97 Aegyptum invocant et Assyrios adeunt, cum a potestatibus istius mundi protegi quaerunt; sed in transitu eorum capti atque occisi sunt, quia maledictus est homo qui confidit in hominem, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius.
98 Ezechias interpretatur apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini; et non tantum per se suosque opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, typum gerit Domini Salvatoris, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et est caput omnis principatus et potestatis; Dominus fortis et potens in praelio. Hic transgressiones patrum, et omnes praevaricationes, quae fuerunt sub lege, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plene instauravit. Ipse legatos suos ad convocandas gentes ad fidem, hoc est, primum prophetas, deinde apostolos misit, non solum de Iudaea, sed et de aliis nationibus, plurimos ad catholicam fidem, et ad veram religionem post praedicationem Evangelii sui conduxit. Quod autem Ezechiae pro bono opere adiiciuntur quindecim anni, significat omnes sanctos quibus ob sequendam vitam aeternam quinque libri legis Moysi cum decem verbis Decalogi dati sunt, ut per complementum legis et praeceptorum regni coelestis plenitudinem consequantur.
99 Manasses autem, qui interpretatur obliviosus (per multa enim scelera et sacrilegia reliquerat et oblitus fuerat Deum), exemplar est veraciter poenitentium et in Domini misericordiam confitentium. Docet enim nos quod post commissa scelera nullus debet de Dei misericordia desperare, sed magis per poenitentiam congruam spem habere veniae, si eam rite perfecerit.
100 Ammon interpretatur fidelis vel honestus. Quod magis de eo per antiphrasin dictum intelligi potest, quam secundum veritatem, quia cum idololatra esset, quomodo fidelis esse potuit? Typum enim ipse tenet haereticorum, qui licet fingant se esse bonos et Dei cultores, tamen errantes, et in errorem mittentes, magis diabolo quam Deo servire comprobantur.
101 Iosias rex, qui interpretatur ubi est incensum Domini (haec enim est propria etymologia nominis eius), eo quod Deo incensum sacrae orationis et bonorum operum sacrificium offerens, simulacra quae fecerunt anteriores reges combussit, et celebravit Pascha legitimum, et de templo Domini idola multa depulit.
102 Significat enim in hoc Christum, qui passionem suscepit, atque omnia exsecrabilia gentium de templis corporis nostri deiiciens, igne virtutis suae exusta comminuit, atque in huius saeculi torrentem proiecit.
103 Ioachas, qui interpretatur retentus, significat pravos rectores, quos populus terrae, carnales videlicet terrenae cupiditati dediti, secundum mores suos consentientes vitiis suis personas eligunt; quos Pharao in Reblata vinxit, et in Aegyptum duxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum.
104 Reblata enim, multitudo interpretatur; sicque in spiritali Aegypto vinctos catenis in peccatorum tenebrosum mergit abyssum.
105 Ioachim idem est qui et Eliachin. Nam Ioachim interpretatur ubi est praeparatio, et Eliachin, Dei resurrectio. Significat deviantes pastores fidelium, qui sunt scientia apparati atque ornati, et potestate sublimati; sed magis per haec dona diabolo servire probantur quam Deo, et variis vitiis subduntur. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet se manciparit vitio, non uno sed multis dominis obnoxius erit.
106 Unde Ioachim, quem Pharao ante censum sibi dare coegit, nunc Nabuchodonosor, rex Babylonis, sibi tribus annis servire compellit. Quid est ergo aliud regis Babylonis servum esse, quam persuasionis delectatione atque consensu antiquo hosti subditum fore, et in cogitando, loquendo atque in agendo, totum vitiis deditum quasi libere ab eo possideri?
107 Ioachim sive Iechonias, qui cum matre ductus est in Babylonem simul et thesauro templi Domini, significat lapsum atque ruinam pastorum atque rectorum Ecclesiae, qui veri Nabuchodonosor, hoc est, diaboli arte delusi, in confusionem abducuntur errorum atque vitiorum, et qui per Domini gratiam ac studium bonum alios sermone doctrinae et bonis exemplis ad veram religionem suscitare debuerant, ipsi variis vitiis trucidati, morte absorpti sunt peccatorum. Hoc enim nomen Ioachim, qui resuscitans, vel qui est consurgens, interpretatur, significat.
108 Cum quo simul pretiosissima vasa Domini in captivitatem asportabantur, quia illi qui in regni culmine excellebant, vel morum honestate fulgebant, malorum depravati exemplis simul cum ipsis in praedam cessere diaboli.
109 Sedecias, qui interpretatur iustus Domini. Huius oculos in Reblatha rex Babylonis evulsit. Reblatha vertitur in Latinum multa haec, ideoque significabat eos, qui in huius mundi malitia actione involvuntur, atque a diabolo captivati, intelligentiae oculos perdunt.
110 Ieroboam, qui interpretatur diiudicans populum, et decem tribus a domo David et a templo Dei separans ad idololatriam perduxit, significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt.
111 Achab, qui interpretatur frater patris, et rex fuit iniustus, et iniquam habuit uxorem, significat persecutores Christianorum, et maxime Iudaeorum populum synagogae cohabitatorem, qui persecutus est prophetas et sanctos Dei, qui ad eum missi sunt indicare voluntatem Dei, et docere praecepta ipsius legis: de quo etiam Christus carnem assumere dignatus est.
112 Concupivit ergo Achab vineam Naboth, qui interpretatur perspicuus, sive confessio: Iezrahelitae, hoc est, honestatis Dei, sive seminis Dei, Domini videlicet nostri Iesu Christi, veri Filii Dei, cuius vinea plebs est Israelitica. De qua Isaias ait: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est. Ut fecisset in eam hortum olerum, hoc est, ut ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est, Christo Pharisaeorum superstitionibus non consentienti, impia uxor Iezabel, hoc est, Synagoga Iudaeorum, machinata est mortem.
113 Interpretatur enim Iezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus: quod bene convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Iezabel litteras ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate, ut, subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra Naboth ponerent quod benedixisset Deum et regem, et sic eductum de civitate lapidarent, ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, scribas et Pharisaeos meditata est mortem Christi.
114 Hic ergo Achab, veros prophetas Dei spernens, falsos prophetas audivit, et sic delusus a diabolo, gladio hostis interiit. Sic et populus Iudaeorum spernendo doctores Evangelii, et sequendo praecursores Antichristi, necnon et ipsum caput-iniquorum, in mortem corruet sempiternam.
115 Ochosias, qui interpretatur apprehendens Deum, filius erat Achab, et persequebatur prophetas Dei, et maxime Eliam, significat populum Iudaeorum, et maxime principes Synagogae, qui peccatis et vitiis dediti, et veritatem a se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio quod miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Iesum.
116 Domus ergo Ochoziae Synagoga est Iudaeorum, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat; sed sicut Ochozias per cancellos, quibus tueri debuit, ruens aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Iudaeorum, legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit, ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit.
117 Nabuchodonosor, qui interpretatur prophetia lagunculae angustae, sive prophetans istius modi signum, pro somnio scilicet futurorum, quod vidisse narratur et Daniel interpretatus est; sive sessio in agnitione angustiae, pro his qui in captivitatem ab eo ducti sunt: typum tenet diaboli, qui haereticorum plebem erroris captivitate devictam ab Hierusalem, hoc est, ab Ecclesia in Babyloniam, id est, ignorantiae confusionem abduxit.
118 Princeps coquorum, qui muros Hierusalem subvertit, hoc significat, quia omnes qui ventris desiderio serviunt, virtutes animae destruunt.
119 Iesus, sacerdos magnus, figuram gerebat Christi, per quem ex peregrinatione saeculi huius ad coelestem Hierusalem nobis fuisse regressus ostenditur.
120 Zorobabel apud Hebraeos ex tribus integris nominibus traditur esse compositus, Zo, iste; ro, magister; babel proprie Babylonem consonat: et efficitur nomen Zorobabel, hoc est, iste magister de Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi princeps gentis Iudaeae exstitit.
121 Iudith interpretatur laudans vel confitens.
122 Esther interpretatur absconsa. Hae quoque mulieres, quae typum gestant Ecclesiae, hostes fidei puniunt, ac populum ab interitu eruunt.
123 Susanna interpretatur lilia vel gratia eius. Haec figuravit Ecclesiam, quam falsitate Iudaei quasi adulteram accusant.
124 Tobias priscae legis imaginem tenet; cuius oculos Iudaici passeres obcaecant, dum eos luminis sacramentum male intelligentes obcaecant.
125 Tobias filius eius Domini nostri Iesu Christi imaginem habuit, qui velut absconditam et obcaecatam figuram caligine legis, claritate suae virtutis illuminat.
126 Machabaei septem, qui sub Antiocho acerbissima perpessi tormenta gloriosissime coronati sunt, significant Ecclesiam septiformem, quae ab inimicis Christi multam martyrum stragem pertulit, et gloriae coelestis coronam accepit.



>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 3, II. De prophetis.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 'Goliath' in 'De Universo, 3, 1'